Liber Job*

Caput 5: Versus 15

Porro salvum faciet egenum a gladio oris.Gladius oris est accusatio Judaeorum. Manus violenti, gentilitas quae crucifixit: sed hos Christus resurgendo superavit. In quo egeno, id est, humili populo fidelium spes vitae sequentis solidatur. Iniquitas autem, quae modo dilatat os suum in contumeliam Christi, claudet per supplicium, vel conversa cessat ab injuriis. Eadem de pravis generaliter.De manu violenti pauperem.Id est adversa potestate, ut nec blandimentis suasionum trahatur, nec dolore suppliciorum frangatur. Pauper autem non trahitur, quia spes ejus fixa in aeternis contra haec solidatur. Ad cujus spei fructum cum pauper venerit, elatus obmutescit, et contrahit os: quia tormenta linguam ligant, quae loquebatur contra justos detrahendo. Sed ut electus supplicia evadat, et ad praemia pertingat, debet hic flagellis purgari, unde subdit:
(* Traductions européennes)